Marcus Tullius Cicero
Published: 2013-09
Total Pages: 52
Get eBook
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can usually download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1863 edition. Excerpt: ...Italia ornata, domus ipsa mihi videtur ornatior. Nullum igitur vitium tsetrius est (ut eo, unde egressa est, referat se oratio) quam avaritia, praesertim in principibus rem publicam gubernantibus. Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium. Itaque quod Apollo Pythius oraculo edidit, Spartam nulla re, nisi avaritia perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse. Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudmis possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia. Qui vero se populares volunt, ob eamque caussam aut agrariam rem tentant, ut possessores suis sedibus pellantur, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant: ii labefactant fundamenta rei publicae; concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae: deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet. Id enim est proprium (ut supra dixi) civitatis atque urbis, ut sit libera et non sollicita suae rei cujusque custodia. Atque in hac pernicie rei publica e neillam quidem consequuntur, quum putant, gratiam. Nam cui res erepta est, est inimicus: cui data, etiam dissimulat, se accipere voluisse: et maxime in pecuniis creditis occultat siuim gaudinm, ne videatur non fuisse solvendo. At vero ille, qui accipit injuriam, et meminit, et prae se fert dolorem suum: nec, si plures sunt ii, quibus improbe datum est, quam illi, quibus injuste ademtum est, idcirco plus etiam valent. Non enim numero haee judicantur, sed pondere. Quam autem habet aequitatem, ut agrum multis annis, aut etiam saeculis, ante possessum, qui nullum habuit, habeat: qui autem habuit, amittat? XXIII. Ac propter hoc injuriae genus...