Gottfried Wilhelm Freiherr von Leibniz
Published: 1855
Total Pages: 438
Get eBook
. 1860 edition.: ...pro ipso aequipollens (ut volunt) pondus C ut 1 celeritate ut 2, quod ascendat usque ad C seu ad altitudinem 4 pedum. Itaque solo descensu ponderis A duarum librarum ex altitudine unius pedis 2AH, substitutoque aequipollente, effecimus ascensum librae unius ad pedes quatuor, quod est duplum prioris. Ergo tantundem virium lucrati sumus, seu motum mechanicum perpetuum effecimus, quod utique absurdum est. Nec refert, an per motuum leges actu efficere possimus hanc substitutionem; nam inter aequipollentia etiam mente tuto fieri substitutio potest. Quamquam etiam varias rationes excogitaverimus, quibus actu tam propo quam velis efficeretur, ut vis tota corporis A transferretur in corpus C, antea quiescens, sed quod nunc (ipso A ad quietem redacto) sit solum in motu positum. Unde fieret, ut pro pondere bilibri celeritatis ut 1 successura esset libra una celeritatis ut 2, si haec aequipollerent; unde absurdum oriri ostendimus. Neque ista sane inania sunt, aut in logomachiis consistunt, sed in machinis et motibus comparandis maxiinum usum habent. Nam si quis vim habeat ab aqua vel animalibns vel alia causa, per quam corpus grave centum librarum in motu constanti conservetur, quo intra minuti temporis quartam partem absolvere possit circulum horizontalem diametri triginta pedum; alius vero ejus loco eodem tempore duplum pondus nonnisi dimidium circulum constanter absoivere praestet, minore impensa, idque tibi velut in lucrum imputet; deceptum te ac dimidia virium parte frustratum scito. Sed nunc fugatis erroribus, veras et saue admirandas Naturae leges paulo distinctius in Schediasmatis hujus parte secunda proponemus. XVI, SPECIMEN DYNAMICUM PRO ADMIRANDIS NATURAE LEGIBUS CIRCA CORPORUM VIRES ET MUTUAS ACTIONES DETEGENDIS ET AD SUAS CAUSAS REVOCANDIS. Pars II. Natura corporis, imo substantiae in universum non satis cognita effecerat (quod jam attigimus) ut insignes quidem philosophi nostri temporis, cum corporis notionem in sola extensione...